- RECUTITI
- RECUTITIepitheton apud Scriptores frequens Iudaeorum, a circumcisione, quâ praeputium illis demptum: unde non pauci illorum, ad Christianismum recens conversi, praeputium sibi attrahebant, quod Apostolus prohibet. Essicacem autem ad praeputia circumcisa reglutinanda aloen esse, scribit Dioscorides, cum ait, ἐπαγώγια παίδων (optimus ac vetustissimus codex hanc vocem omittit) τὰ χειριςθέντα παρακολλᾷ. Ubi ἐπαγώγια χειρεςθέντα sunt, praeputia, quae circumcisa sunt. Χείριξις enim Hippocrati idem, quod χειρουργὶα, omnis operatie, quae manu fit, et proprie ea, quam Chirurgut exercet. Coeteri vero, ut circumcisionem inter Romanos tegerent, subligaculô seu thecâ ex aluta confectâ, partem illam vestiebant, ut infra dicemus cove Verpus. Atque hi quidem ex circumcisione λιπόδερμοι seu recutiti sunt. Praetr hos vero reperiuntur et naturâ Recutiti, ad quorum praeputia resicienda, θαψίαν valere, idem Dioscorides tradit, apud Salmas. ad Solin. p. 1050. Meminit Recutitorum Iudaeorum Martialis, l. 7. Epigr. 29. v. 5.Nec recutitorum sugis inguina Iudaeorum.Unde Sabbatum recutitum, Gentilibus dictum est Sabbathum Iudaeorum, per contemptum. Persius, Sat. 5. v. 184.Labra moves tacitus, recutitaque sabbata palles etc.Vide quoque supra Praeputiatus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.